- COCLES
- COCLESvir Roman. qui, Porsennâ Rege per Sublicium pontem transire conante, solus hostium impetum sustinuit, doncc a tergo pons a sociis frangeretur; quô factô, se cum armis praecipitavit in Tyberim; Et licet vulnus acceperit in coxa, fluvium tamen tranando ad suos pervenit, unde est illud ab eo dictum, cum ei in comitiis coxae vitium obiceretur, Per singulos gradus admoneor triumphi mei. Valer. Max. l. 3. c. 2. ex. 1. Virg. l. 8. Aen. v. 650.Illum indignanti similem similemque minantiAspiceres, pontem auderet quod vellere Cocles.Iuvenal. Sat. 8. v. 264.Quod miraretur cum Coclite Mutius, et quaeImperii fines Tiberinum virgo natavit.Est autem Cocles, idem quod unoculus. Originem ponit Varro, l. 6. Ab oculo, inquit, cocles, quasi ocles dictus, qui unum haberet oculum. Verum omnino Corruptum ex Graeco κύκλωψ, quod notat μονόφθαλμον: Cocles vero unoculum notare, praeter varronem docet Plaut. Curcul. actu 3. sc. 1. v. 22.Ly. Unocule salve. Cu. Quaeso deridesne me?Ly. De Coclitum prosapiae te d'esse arbitror.Ubi per Coclites non Romanorum familiam intelligit; sed Arimaspos, ut notat Turnebus, l. 23. Advers. c. 26. Idem iudicium esto de illo Ennii apud Varron. l. 6. de LL.---- Decem coclites, quos montibus summisRipeis fodere. ---- ----Nam Arimaspos in Ripheis montibus ponunt Herodotus et alii. Addam et Plinii locum, l. 11. c. 37. Qui alterô lumine orbi nascerentur, coclites vocabantur. Nic. Lloydius. Vide hîcinfra, et voce Cyclops.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.